The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 11 › Corinthios Ii 11:4

Corinthios Ii 11:4

Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. + 11.4 Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if he that cometh preacheth another Jesus, whom we have not preached, or if ye receive another spirit, which ye have not received, or another gospel, which ye have not accepted, ye might well bear with him.

In Context

3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. + 11.3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.

5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. + 11.5 Existimo. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus.

Read all of Corinthios Ii 11

Cross References

Acts 4:12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

1 Corinthians 3:11Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. + 3.11 Fundamentum enim. AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiæ christianæ, id est, ea quæ per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat Eccli. 27.. Christus. Id est, fides Christi, quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Hæc autem neminem perire sinit.

Galatians 1:6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: + 1.6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.

Ephesians 4:4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 11:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 11:3Corinthios Ii 11Corinthios Ii 11:5 →