The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 11 › Corinthios Ii 11:5

Corinthios Ii 11:5

Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. + 11.5 Existimo. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I suppose I was not a whit behind the very chiefest apostles.

In Context

4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. + 11.4 Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.

6Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. + 11.6 Nam etsi imperitus. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo, qui componebant verba. Imperitus ergo sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei, quæ pertinet ad salutem.

Read all of Corinthios Ii 11

Cross References

1 Corinthians 15:10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: + 15.10 Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc

Galatians 2:6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. + 2.6 Quales aliquando. Ad priora non recurro, quia ea quæ modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, nihil interest, sed nihil mihi tulerunt. Qui videbantur aliquid esse. Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico ab his, id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 11:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 11:4Corinthios Ii 11Corinthios Ii 11:6 →