Corinthios Ii 12:1
Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It is not expedient for me doubtless to glory. I will come to visions and revelations of the Lord.
In Context
Cross References
Ezekiel 1:1Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.
Daniel 10:5Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:
John 16:7Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. + 16.7 Si enim, etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Si autem. Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.
Acts 9:10Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. + 9.10 Anania. ID. Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine.
Acts 22:17Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, + 22.17 Fieri me in stupore mentis. Hoc non narrat ad elationem, sed propter necessitatem, ut videatur idoneus evangelizare gentibus.
Acts 26:13die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.