Corinthios Ii 12:14
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. + 12.14 Nec enim debent, etc. Carnales patres filiis congregant, sed spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem: et dicit non solum se pro salute eorum impendere, sed et mori paratum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 31:14Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri?
Proverbs 13:22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. + 13.22 Bonus homo, etc., sæpe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.
Ezekiel 34:2Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur?
1 Corinthians 4:14Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. + 4.14 Non ut confundam vos. Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.
1 Corinthians 10:24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
1 Corinthians 11:34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.