Corinthios Ii 12:15
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. + 12.15 Et superimpendar, etc. Perfecta quidem charitas hæc est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
Cross References
2 Samuel 17:1Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
John 10:10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. + 10.10 Nisi ut furetur, etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in æternam damnationem.
2 Corinthians 1:6Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:
2 Corinthians 2:3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
2 Corinthians 6:12Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
2 Corinthians 12:9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. + 12.9 Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens.