Corinthios Ii 12:19
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. + 12.19 Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 12:19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. + 12.19 Date locum. Non præcipit ut vindicari nolint sancti a Deo, quod in Apocalypsi clamant sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed quia scriptum est: Lætabitur justus, cum viderit vindictam. Præcipit autem, ut ipsi se non vindicantes dent locum iræ Dei qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Si ergo vult bonus, ut Deus inimicum puniat, non est hoc reddere malum pro malo. Cum ergo homo justus et homo malus de inimicis suis a Deo velit vindicari, in quo discernuntur? Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de pœna inimici, sed hoc ei placet quod et Domino, quia eum diligit, et Deus est quem sequitur in hoc: Qui pluit super justos et injustos Prov. 25.; et tamen etiam in hoc sæculo asperius pertinaces corripit et in fine damnabit, cui proinde reservanda est vindicta. Ille dat locum iræ adversarii, qui permittit adversarium facere quod vult.
1 Corinthians 10:14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: + 10.14 Propter quod, etc. Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, fugite ab idolorum cultu. Vel, ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatræ viderentur. Vel, ne ipsi infirmi idololatræ sint, et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter dijudicate. Vel. modo loquor infirmis, ut supra prudentibus.
1 Corinthians 14:26Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. + 14.26 Quid ergo. Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem hæc veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad ædificationem, sicut cætera agenda sunt. Unusquisque, etc. Ideo nullus se excuset. Psalmum habet. Laudem Dei, per canticum. Doctrinam. Sensum spiritualem per prudentiam.
2 Corinthians 5:12Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
2 Corinthians 10:8Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. + 10.8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.
2 Corinthians 11:31Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. + 11.31 Non mentior. Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia.