Corinthios Ii 12:2
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. + 12.2 Scio hominem. Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. Sive in corpore, sive, etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, sive in corpore, sive extra. Raptum. Contra naturam elevatum. Usque ad tertium cœlum. Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum cœlum est æreum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctæ animæ Dei fruuntur contemplatione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
3Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
Cross References
1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
2 Kings 2:16dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere.
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Ezekiel 8:1Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei.
Luke 24:51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
John 15:4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.