Corinthios Ii 12:6
Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. + 12.6 Supra id quod, etc. Si enim magna referrem et plura, forte aliqui putarent me non esse infirmum, sed hominem immortalem, vel angelum, etc.; ideoque parce de me loquor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
Cross References
Romans 9:1Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: + 9.1 Veritatem dico. Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. Veritatem dico. AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.
1 Corinthians 3:9Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. + 3.9 Adjutores. In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Agricultura. Quia colit vos ad fructum. Ædificatio, quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et ædificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.
2 Corinthians 5:13Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. + 5.13 Sive enim mente. Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus, id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii: ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est: non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus. Condescendendo. Vobis. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.
2 Corinthians 11:16Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
2 Corinthians 12:7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. + 12.7 Et ne magnitudo. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis.