The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 12 › Corinthios Ii 12:7

Corinthios Ii 12:7

Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. + 12.7 Et ne magnitudo. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And lest I should be exalted above measure through the abundance of the revelations, there was given to me a thorn in the flesh, the messenger of Satan to buffet me, lest I should be exalted above measure.

In Context

6Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. + 12.6 Supra id quod, etc. Si enim magna referrem et plura, forte aliqui putarent me non esse infirmum, sed hominem immortalem, vel angelum, etc.; ideoque parce de me loquor.

8Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:

Read all of Corinthios Ii 12

Cross References

Genesis 32:25Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

Numbers 33:55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ:

Deuteronomy 17:20Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. + 17.20 Superbiam. Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Luc. 11.. Superbiam. Benedictio est regnare super Isræl, scilicet regnando facere Isræl, scilicet Deum videntes.

2 Chronicles 26:16Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. + 26.16 Sed cum roboratus esset, etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litteræ impressione signari. Ingressusque templum Domini, quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebræi in anno vigesimo quinto Oziæ hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.

2 Chronicles 32:31Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.

Ezekiel 28:24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 12:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 12:6Corinthios Ii 12Corinthios Ii 12:8 →