The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 2 › Corinthios Ii 2:11

Corinthios Ii 2:11

ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. + 2.11 Ut non circumveniamur. Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana, per nimiam asperitatem. Sæpe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus præcipitatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lest Satan should get an advantage of us: for we are not ignorant of his devices.

In Context

10Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, + 2.12 Cum venissem autem Troadem, etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat.

Read all of Corinthios Ii 2

Cross References

Job 1:11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. + 1.11 Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.

Job 2:5alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. + 2.5 Alioquin mitte manum tuam. Sæpe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Et tange os ejus. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.

Zechariah 3:1Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.

Luke 22:31Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: + 22.31 Ait autem Dominus. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas, etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem æstibus anhelat malitiæ. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.

Acts 1:25accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

2 Corinthians 4:4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. + 4.4 In quibus. Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi. Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 2:10Corinthios Ii 2Corinthios Ii 2:12 →