Corinthios Ii 2:12
Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, + 2.12 Cum venissem autem Troadem, etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 16:8Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:
Acts 20:8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
1 Corinthians 16:9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
Revelation 3:7Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: + 3.7 Hæc dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut cœpisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis Joan. 14., sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit. Ut quæramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suæ bonitatis habeat.