Corinthios Ii 2:15
quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: + 2.15 Bonus odor. Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo prædicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et prædicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For we are unto God a sweet savour of Christ, in them that are saved, and in them that perish:
In Context
Cross References
Exodus 29:18Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. + 29.18 Oblatio est Domino. AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.
Isaiah 49:5Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. + 49.5 Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Matth. 28..
1 Corinthians 1:18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. + 1.18 Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.
2 Thessalonians 2:10et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.