Corinthios Ii 2:6
Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: + 2.6 Objurgatio hæc, quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis. Quæ etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna pœna videtur, in hoc tamen non est parva æstimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanæ traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Sufficient to such a man is this punishment, which was inflicted of many.
In Context
Cross References
2 Corinthians 7:11Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. + 7.11 Ecce enim. Tristitia secundum Deum facit pœnitere in salutem: quia quæ ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur. Quantam in vobis. Qui pœnitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit. Exhibuistis, etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos, a negotio, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.
1 Timothy 5:20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. + 5.20 Coram omnibus, etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.