The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 3 › Corinthios Ii 3:1

Corinthios Ii 3:1

Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? + 3.1 Incipimus iterum. Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima Epistola, quasi suam gloriam quæreret; incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam, sed Dei quærere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Do we begin again to commend ourselves? or need we, as some others, epistles of commendation to you, or letters of commendation from you?

In Context

2Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus:

Read all of Corinthios Ii 3

Cross References

Acts 18:27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. + 18.27 Contulit multum. Alia translatio: Profuit multum credentibus, per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit I Cor. 3., etc.

1 Corinthians 4:15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. + 4.15 Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.

1 Corinthians 16:3Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

2 Corinthians 5:12Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

2 Corinthians 10:12Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. + 10.12 Non enim audemus, etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem.

2 Corinthians 12:19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. + 12.19 Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 3:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Corinthios Ii 3Corinthios Ii 3:2 →