Corinthios Ii 3:14
sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), + 3.14 Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 25:7Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Isaiah 42:18Surdi, audite, et cæci, intuemini ad videndum.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Jeremiah 5:21Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. + 5.21 Audi, popule stulte. Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Isræl enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Qui non habes cor. Dat intelligi quod absque præcepto naturaliter debemus intelligere quæ recta sunt. Qui habentes, etc. Cui simile: oculos habent, et non videbunt, etc., Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 113..
Matthew 6:23Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? + 6.23 Si autem oculus. Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia quod non est ex fide, peccatum est. Tenebrosum erit. Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quæ agis, quia mala intentione fiunt, tenebræ sunt, quid ea quæ per se mala sunt, et mala intentione fiunt? Si ergo lumen. Intentio qua facimus quodcunque, quæ in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quæ tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.