bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 3 › Corinthios Ii 3:15
Corinthios Ii 3:15
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. + 3.15 Sed usque, etc. His qui sunt in Christo evacuatur: sed super cor eorum est velamen, id est cæcitas deprimens rationem eorum: cum, id est quamvis, legitur, id est exponitur, eis Moyses. Et ita duo obsunt, cur non intelligant, et velamen, id est obscuritas est in lectione, et cæcitas super corda, et hoc usque in hodiernum tempus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But even unto this day, when Moses is read, the vail is upon their heart.
In Context
14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), + 3.14 Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.
16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. + 3.16 Cum autem conversus fuerit. Id est cum eorum animus deposita cordis duritia et propria cæcitate fuerit conversus credendo. Auferetur velamen. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.
Read all of Corinthios Ii 3
This Verse In Other Editions
Study Corinthios Ii 3:15