Corinthios Ii 3:17
Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. + 3.17 Dominus autem spiritus est. Ordo verborum est: Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult, et ideo quod vult, illuminat; et quod vult, in tenebris deserit. Ubicunque autem est spiritus Domini, id est Filii, per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas: et ideo Judæi qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel, Dominus ad quem convertuntur est spiritus, id est spiritualis essentia, et ita facit spiritualiter intelligere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now the Lord is that Spirit: and where the Spirit of the Lord is, there is liberty.
In Context
Cross References
John 6:63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? + 6.63 Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:
Romans 8:2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. + 8.2 Lex enim spiritus. Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia lex spiritus. Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitæ, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit.
1 Corinthians 15:45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. + 15.45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.
Galatians 4:6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. + 4.6 Misit Deus. Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere. Spiritum Filii. Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic trinitatem. AUG. Si forsitan aliquis quærat utrum a Filio procedat Spiritus, etc., usque ad ab illo habet, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Clamantem. Notandum quod clamor in Scripturis non magnæ vocis emissio, sed scientiæ intelligatur, et dogmatum magnitudo. Abba pater. Eleganter duo verba idem significantia posuit, propter universum populum qui de Judæis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebræorum verbum ad Hebræos, Græcum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad ejusdem fidei Spiritusque unitatem pertinet. Qui natura non sunt, etc. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi Apostolus: Conversi estis servire Deo vivo et vero I Petr. 2..
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.