Corinthios Ii 3:18
Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. + 3.18 Nos revelata facie. In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.
Romans 8:7quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. + 8.7 Quoniam sapientia carnis. Hæc enumerando deterret a carnis obedientia. Inimica est. Dum nil putat Deum posse, præter quod in naturis rerum videtur.
Romans 12:2Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. + 12.2 Nolite conformari. Generalis prohibitio. Sed reformamini. Regularis jussio. Ibi continentia, hic justitia. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et diligendo novitate induimur. Reformamini. Quia in Adam partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare.
1 Corinthians 13:12Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. + 13.12 Nunc. Imagines veritatis per fidem videntur. Tunc autem facie ad faciem. Id est res ipsæ manifeste videbuntur. Tunc cognoscam. Id est videbo promissa, sicut ipse est, hoc est præsentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut præscitus sum cognoscere quod modo est secretum, Speculum. Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure. Ænigma. Est autem ænigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine ænigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.
2 Corinthians 4:4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. + 4.4 In quibus. Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi. Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.