Corinthios Ii 3:3
manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. + 3.3 Scripta non. Estis repræsentatio Christi et mea, hoc autem est firmiter scriptum in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur: vel non tetris notis hæreticæ pravitatis qui hæreses interserunt. Non in tabulis. Lapis non signat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem. Carnalibus. Id est, sensum habentibus, non lapideis sine sensu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus:
Cross References
Exodus 31:18Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. + 31.18 Duas tabulas AUG., quæst. 140. Cum multa locutus sit Deus, duæ tantum tabulæ dantur Mosi lapideæ, quæ dicuntur tabulæ testimonii; quia cætera omnia, quæ præcepit Deus, ex illis decem præceptis, quæ in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quærantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet tota lex pendet et prophetæ Matth. 22..
Joshua 3:10Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum. + 3.10 Chananæus, possidens, vel possessio, vel negotiatores, vel motabilis. Hethæus, formidans sive stupens. Hevæus, lapides colligens. Pherezæus, separans, sive disseminans. Gergesæus, colonum applica, vel colonum ejiciens, sive advena appropinquans. Amorrhæus, amarus vel loquens. Jebusæus, calcantes, vel præsepe eorum.
Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1
Psalms 84:2[Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob. + 84.2 Benedixisti, Domine. AUG. Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis. 1
Proverbs 7:3liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
Jeremiah 17:1[Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. + 17.1 Peccatum Juda scriptum est, etc. HIER. Quasi dicat: Gentium peccata deleta sunt, de quibus ad Moysen dicitur, Dimitte me, etc., usque ad Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus Isa. 2.. ORIG. Forsitan peccatum Juda, peccatum nostrum, qui credimus in Christum de tribu Juda, etc., usque ad si de Juda proditore volueris intelligere: Peccatum Juda scriptum est, repugnat quod sequitur eorum, etc.