The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 3 › Corinthios Ii 3:6

Corinthios Ii 3:6

qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. + 3.6 Qui et idoneos. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who also hath made us able ministers of the new testament; not of the letter, but of the spirit: for the letter killeth, but the spirit giveth life.

In Context

5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: + 3.5 Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.

7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur:

Read all of Corinthios Ii 3

Cross References

Deuteronomy 27:26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. + 27.26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.

Matthew 13:52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. + 13.52 Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.

Mark 14:24Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

John 5:21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. + 5.21 Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius. AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.

Romans 1:5per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, + 1.5 In omnibus gentibus. Non solum Judæis, cum quibus (quia sine lege vocati) non debent sub lege agere. Pro nomine ejus. Pro ejus gloria, non nostra sicut vos facitis.

Romans 3:20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. + 3.20 Quia ex operibus. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis, etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro, etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 3:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 3:5Corinthios Ii 3Corinthios Ii 3:7 →