The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 3 › Corinthios Ii 3:8

Corinthios Ii 3:8

quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How shall not the ministration of the spirit be rather glorious?

In Context

7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur:

9Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. + 3.9 Multo magis abundat. Id est in laude quam vetus: quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis enim juste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere; quod per gratiam in Novo Testamento præstatur.

Read all of Corinthios Ii 3

Cross References

Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.

Joel 2:28[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

John 7:39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. + 7.39 Nondum enim, etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. Quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Ex illa ergo turba, etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.

Acts 2:32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

1 Corinthians 3:16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? + 3.16 Nescitis, etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.

2 Corinthians 3:6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. + 3.6 Qui et idoneos. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 3:7Corinthios Ii 3Corinthios Ii 3:9 →