Corinthios Ii 3:9
Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. + 3.9 Multo magis abundat. Id est in laude quam vetus: quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis enim juste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere; quod per gratiam in Novo Testamento præstatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
Cross References
Exodus 20:18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, + 20.18 Cunctus autem populus videbat voces, etc. AUG., quæst. 72 in Exod. Solet quæri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed ad auditum pertinere videatur, etc., usque ad audi quid luceat, non solemus dicere.
Jeremiah 23:6In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
Romans 3:21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. + 3.21 Testificata, etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.
Romans 5:15Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. + 5.15 Sed non sicut, etc. Forma est in hoc, quod unus emendat, unus peccavit, sed causa Adæ non talis est qualis Christi: quia unum est delictum Adæ, quo multi, id est similiter prævaricantes mortui sunt, sed Christi gratia in plures: quia et in hos, et in non similiter prævaricantes.
Romans 10:3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. + 10.3 Ignorantes enim Dei justitiam. Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti. Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.
1 Corinthians 15:41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: + 15.41 Stella enim a stella differt, etc. In domo Patris mei mansiones multæ sunt, etsi idem denarius, id est vita æterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium.