The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 4 › Corinthios Ii 4:1

Corinthios Ii 4:1

Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore seeing we have this ministry, as we have received mercy, we faint not;

In Context

2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. + 4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.

Read all of Corinthios Ii 4

Cross References

Isaiah 40:30Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; + 40.30 Deficient pueri. Qui scilicet gaudent corporis sanitate, et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam.

2 Corinthians 3:6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. + 3.6 Qui et idoneos. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis.

2 Corinthians 4:16Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

Galatians 6:9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. + 6.9 Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.

Ephesians 3:13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.

2 Thessalonians 3:13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. + 3.13 Nolite deficere. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria præberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Corinthios Ii 4Corinthios Ii 4:2 →