The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 4 › Corinthios Ii 4:10

Corinthios Ii 4:10

semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. + 4.10 Semper mortificationem, etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quæ ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum, et iterum: Per tribulationes, etc. Manifestetur. Quidam enim de resurrectione dubitabant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Always bearing about in the body the dying of the Lord Jesus, that the life also of Jesus might be made manifest in our body.

In Context

9persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:

11Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

Read all of Corinthios Ii 4

Cross References

John 14:19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. + 14.19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.

Romans 6:5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.

Romans 8:17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. + 8.17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.

2 Corinthians 1:5Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.

2 Corinthians 13:4Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. + 13.4 Nam et nos infirmi. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo, id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei; quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris: In vobis. Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.

Philippians 3:10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: + 3.10 Ad cognoscendum. Subdit commendationem fidei, per multa quæ facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quæ nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 4:9Corinthios Ii 4Corinthios Ii 4:11 →