The Bible Software
bible.softwareCorinthios IiCorinthios Ii 4 › Corinthios Ii 4:3

Corinthios Ii 4:3

Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if our gospel be hid, it is hid to them that are lost:

In Context

2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. + 4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.

4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. + 4.4 In quibus. Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi. Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.

Read all of Corinthios Ii 4

Cross References

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

1 Corinthians 1:18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. + 1.18 Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.

2 Corinthians 2:15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: + 2.15 Bonus odor. Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo prædicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et prædicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes.

2 Corinthians 4:4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. + 4.4 In quibus. Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi. Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.

2 Thessalonians 2:9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, + 2.9 Mendacibus et in omni seductione. Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent. Ideo mittet illis Deus. AUG., lib. 20, de Civit. Dei, c. 19. Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 4:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 4:2Corinthios Ii 4Corinthios Ii 4:4 →