The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 4 › Corinthios Ii 4:7

Corinthios Ii 4:7

Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. + 4.7 Habemus. Hactenus de altitudine scientiæ egit: hic de fragilitate carnis, quæ est ad gloriam, etsi contra videatur. Thesaurum. Sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur; esse thesaurum affirmat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But we have this treasure in earthen vessels, that the excellency of the power may be of God, and not of us.

In Context

6quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. + 4.6 Lucem splendescere. Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5.. In faciem Jesu. Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. Scientiæ claritatis. Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.

8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:

Read all of Corinthios Ii 4

Cross References

Judges 7:2Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.

Judges 7:16Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. + 7.16 Divisitque. ID., Ibid. Ducti sunt ad fluvium, etc., usque ad in sinistra tubam, in dextera tenet lagenam.

Job 10:9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. + 10.9 Memento, quæso, etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem, etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:

Matthew 13:44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. + 13.44 Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.

1 Corinthians 1:28et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:

1 Corinthians 4:9Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. + 4.9 Puto enim. Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis, quia per mala quæ patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, de quibus non curetur, tanquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus. Et angelis. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 4:6Corinthios Ii 4Corinthios Ii 4:8 →