Corinthios Ii 4:8
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
We are troubled on every side, yet not distressed; we are perplexed, but not in despair;
In Context
9persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:
Cross References
1 Samuel 28:15Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
1 Samuel 31:4Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. + 31.4 Arripuit itaque. Gladio quo Amalecitis contra præceptum Dei pepercit, merito seipsum occidit: sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius juvat.
Proverbs 14:26[In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. + 14.26 In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino.
John 14:18Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. + 14.18 Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.
Romans 8:35Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? + 8.35 Quis nos separabit, etc. CYPR. Nihil horum potest separare credentes, etc., usque ad ut et nos propter ipsum patiamur: Sed in his omnibus superamus.