The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 5 › Corinthios Ii 5:1

Corinthios Ii 5:1

Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For we know that if our earthly house of this tabernacle were dissolved, we have a building of God, an house not made with hands, eternal in the heavens.

In Context

2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: + 5.2 Nam. Non solum pro præsenti inhabitatione, sed etiam, in hoc, id est in consideratione hujus tantæ gloriæ, ingemiscimus. Ex dilatione desiderii: quod non faceremus, nisi essemus certi. In cujus rei figura Axa filia Caleb petiit irriguum superius et irriguum inferius, ut nos lacrymas effundamus, non solum pro præsentis incolatus miseria, sed pro dilatione supernæ gloriæ. Ingemiscimus, quia cupimus super invocationem animæ, quam jam accepimus. De cœlo. Id est, optamus habere immortale et impassibile corpus, ad similitudinem cœlestium. Nam et qui, etc. Quasi dicat: Nos perfectiores pro dilatione gemimus, quia etiam minus perfecti, qui carnem fovent. Inter hos autem se Apostolus connumerat ne illi de se minus sentiant.

Read all of Corinthios Ii 5

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.

Psalms 56:9Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. + 56.9 Exsurge, gloria mea. Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, Exsurge, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara, et confitetur Domino. 1

John 14:2In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. + 14.2 In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus, etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.

1 Corinthians 15:46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.

2 Corinthians 5:4Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. + 5.4 Qui sumus in tabernaculo. Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, ingemiscimus desiderio cœlestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur. Eo. Id est, ideo gemimus. Quod nolumus exspoliari, si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio cœlestis. Deus autem hoc effecit. Vel, nolumus exspoliari: Deus tamen effecit ut immortalitatem desideremus. Ut absorbeatur, etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 5:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Corinthios Ii 5Corinthios Ii 5:2 →