The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 5 › Corinthios Ii 5:10

Corinthios Ii 5:10

Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. + 5.10 Ut referat unusquisque. Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For we must all appear before the judgment seat of Christ; that every one may receive the things done in his body, according to that he hath done, whether it be good or bad.

In Context

9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

11Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. + 5.11 Deo autem manifesti sumus, quia hoc prædicamus quod jubet Deus.

Read all of Corinthios Ii 5

Cross References

1 Samuel 2:3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. + 2.3 Nolite. Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris, et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera, etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum. RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.

1 Kings 8:32tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.

Job 34:11Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.

Psalms 9:7Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; + 9.7 Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. Civitates. Populi ejus. Cum sonitu, id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi fine clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. Finem, AUG. est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. Eorum. CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. Cum sonitu. AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. Thronum suum. CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit. 1

Psalms 62:12Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.] + 62.12 In Deo. CASS. Patre, unde: Ego in Patre, et Pater in me. Jurant, non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.

Psalms 98:9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 5:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 5:9Corinthios Ii 5Corinthios Ii 5:11 →