Corinthios Ii 5:11
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. + 5.11 Deo autem manifesti sumus, quia hoc prædicamus quod jubet Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Job 31:23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. + 31.23 Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.
Psalms 76:7Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. + 76.7 Et exercitabar. In ipsa meditatione: Scopebam spiritum meum; purgabam mentem. Alii ventilabam spiritum meum, sic apud me tractans: 1
Psalms 90:11Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. + 90.11 Quoniam angelis. Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis. 1
Nahum 1:6Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.
Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.