Corinthios Ii 5:12
Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Corinthians 1:14sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. + 1.14 Quia gloria vestra sumus. Cognoscetis quia gloria, id est per nos consequi gloriam æternam debetis, et nos per vos bene instructos, quod non esset, si offendicula a vobis acciperemus.
2 Corinthians 6:4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, + 6.4 Sicut Dei ministros. Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro. In multa patientia, in tribulationibus. In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim sæva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11.. Et iterum: Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est Ibid., etc.
2 Corinthians 10:12Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. + 10.12 Non enim audemus, etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem.
2 Corinthians 11:12Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
2 Corinthians 12:11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: + 12.11 Factus sum insipiens. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.