Corinthios Ii 5:15
et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. + 5.15 Qui vivunt in corpore, non sibi vivant, sed voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum Joan. 8.. Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezekiel 16:6Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo: et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo vive.
Ezekiel 37:14et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
Zechariah 10:9Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur.
John 3:15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John 6:57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. + 6.57 Qui manducat. Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter.
Romans 6:6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. + 6.6 Vetus homo. Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et pœna. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit præsentem, præteritam, et futuram. Præteritam remittendo, præsentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Pœnam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere pœnitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.