The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 5 › Corinthios Ii 5:16

Corinthios Ii 5:16

Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. + 5.16 Neminem novimus. Id est, laudamus. Secundum carnem. Id est, sua quærentem, non quæ Christi: temporalia, non æterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de præmio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Neminem non secundum carnem. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit præsens: quæ in Christo surgente impleta est, quæ non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quæ nomine carnis signatur. Et si cognovimus secundum carnem. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari præciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore henceforth know we no man after the flesh: yea, though we have known Christ after the flesh, yet now henceforth know we him no more.

In Context

15et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. + 5.15 Qui vivunt in corpore, non sibi vivant, sed voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum Joan. 8.. Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo.

17Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. + 5.17 Vetera. Omnino Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, ut sic. Nova. Venerunt Novum Testamentum, et omnia novi hominis. Vetera. Ut error idololatriæ, cui cognitio unius veri Dei successit.

Read all of Corinthios Ii 5

Cross References

Numbers 10:30Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

1 Samuel 2:29Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei?

Matthew 12:48At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? + 12.48 Quæ est mater mea? Non recusat obsequia matris, sed præfert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale præfert cognationi, ut et nos carni spiritum præferamus. Unde: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Ecce mater mea, etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater prædicando.

John 2:4Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. + 2.4 Quid mihi. ID. In his non negat matrem, ut hæretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit.

John 15:14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.

Galatians 2:5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: + 2.5 Neque ad horam. Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judæorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judææ incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 5:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 5:15Corinthios Ii 5Corinthios Ii 5:17 →