Corinthios Ii 5:17
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. + 5.17 Vetera. Omnino Vetus Testamentum et omnia ad veterem hominem pertinentia, ut sic. Nova. Venerunt Novum Testamentum, et omnia novi hominis. Vetera. Ut error idololatriæ, cui cognitio unius veri Dei successit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 43:18Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
Ezekiel 36:26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
Matthew 12:33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. + 12.33 Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.
Luke 5:38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. + 5.38 Sed vinum. Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.