The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 5 › Corinthios Ii 5:20

Corinthios Ii 5:20

Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. + 5.20 Reconciliamini. Reconciliamur confitendo peccata, et pœnitendo ei qui nos sibi reconciliat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now then we are ambassadors for Christ, as though God did beseech you by us: we pray you in Christ’s stead, be ye reconciled to God.

In Context

19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. + 5.19 Deus erat. Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas: et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est.

21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. + 5.21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.

Read all of Corinthios Ii 5

Cross References

2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.

Job 22:21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. + 22.21 Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.

Job 33:23Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,

Proverbs 13:17Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Jeremiah 38:20Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, quæso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 5:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 5:19Corinthios Ii 5Corinthios Ii 5:21 →