Corinthios Ii 6:1
Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 23:37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? + 23.37 Jerusalem. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.
Romans 12:1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. + 12.1 Obsecro vos. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per, etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam, etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, etc.
2 Corinthians 5:18Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,
2 Corinthians 10:1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. + 10.1 Ipse autem ego Paulus. Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis, non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc.
Galatians 3:4tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. + 3.4 Sine causa. Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quæ in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant.
Titus 2:11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, + 2.11 Apparuit enim. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia, id est Christus qui est gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.