The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 6 › Corinthios Ii 6:10

Corinthios Ii 6:10

quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. + 6.10 Quasi tristes. Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte præsenti et futura. Omnia possidentes. Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, cœlestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiæ retentis, cœlestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As sorrowful, yet alway rejoicing; as poor, yet making many rich; as having nothing, and yet possessing all things.

In Context

9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:

11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. + 6.11 Os nostrum. Quasi dicat: Multa dixi de vobis, sed hæc omnia ample et diffuse dicta, ad vos corrigendos spectant, o Corinthii, et non ad meam superbiam; itaque stulti estis qui me dimisistis.

Read all of Corinthios Ii 6

Cross References

Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1

Matthew 5:4Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. + 5.4 Beati mites. Mites sunt qui malis moribus dominantur: perfecta virtus est morum possessio. THEOPH. Mites sunt, non qui prorsus non irascuntur, etc., usque ad sic doctrina viri per patientiam dignoscitur. Possidebunt terram. AUG. Illam terram ego credo de qua in Psalmo dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium Psal. CLXI.

Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.

Luke 16:11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? + 16.11 Si ergo, etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat.

Acts 3:6Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. + 3.6 Argentum, etc. Memor erat Petrus illius præcepti: Nolite possidere aurum et argentum. Pecuniam etiam quæ ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondebant, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servabant.

Acts 16:25Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. + 16.25 Media autem nocte, etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 6:9Corinthios Ii 6Corinthios Ii 6:11 →