Corinthios Ii 6:15
quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? + 6.15 Quæ autem conventio Christi. Ut Christus et Belial non conveniunt, sic Christianus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis; et quia vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And what concord hath Christ with Belial? or what part hath he that believeth with an infidel?
In Context
Cross References
1 Samuel 5:2Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon.
Ezra 4:3Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum. + 4.3 Factum est autem. ID., ibid. Quoties hæretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam sæviendo dogma confessionis veræ impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reædificandæ post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret.
Acts 5:14Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, + 5.14 Augebatur, etc. RAB. Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere.
1 Corinthians 10:20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: + 10.20 Socios fieri dæmoniorum. AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur.
1 John 5:11Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. + 5.11 Et hoc est testimonium. De Filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod per Filium suum unicum etiam nobis jam in spe, quandoque autem in re vitam ætenam daret. Et hæc est vita. BEDA. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum, etc., usque ad qui dat suis vitam æternam.