Corinthios Ii 6:16
qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. + 6.16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
Cross References
Exodus 20:3Non habebis deos alienos coram me. + 20.3 Non habebis deos alienos, etc. ORIG. Primum mandatum est: Non erunt tibi dii alii præter me; et sequitur: Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Hæc omnia quidam simul putant esse unum mandatum: quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum: Non erunt tibi dii alii præter me, etc. Secundum, Non facies tibi idolum, neque ullam similitudinem, etc. Incipiamus ergo a primo mandato: Non erunt tibi dii alii præter me. Si dixisset, Non sunt, absolutior sermo videretur; sed quia dicit, Non erunt, non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui hæc præcepta dantur, inhibuit. Hinc Paulum sumpsisse puto I Cor. 8: Si quidem sunt qui dicuntur dii sive in cœlo, sive in terra. In aliisque locis invenies deos nominari sicut ibi: Rex magnus super omnes deos, et Deus Deo locutus est, etc. De dominis idem Apostolus dicit: Sive throni, sive dominationes, etc. Col. 1. Dominationes vero non aliud sunt quam ordo quidam dominorum et multitudo. In quo videtur sensum legis aperire Apostolus; ac si dicat: Licet sint domini multi, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur: sed tamen unus Deus est nobis, et unus est Dominus. Unde Deut. 32: Cum divideret Excelsus gentes et separabat filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Angelos ergo, quibus gentes commisit Excelsus, dominos vel deos appellat Scriptura: deos quasi a Deo datos, et dominos a Domino potestatem sortitos. Unde eis dicitur psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis; imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat quod exsecrabiles fecit eos prævaricatio, non natura. Tibi ergo, o Isræl, qui pars Dei et funiculus ejus es, non erunt, inquit, tibi dii alii præter me: quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus, unus est Dominus; cæteris vero ab ipso creatis contulit hoc nomen non natura, sed gratia. Non hæc tantum dicuntur ad Isræl secundum carnem, imo ad te qui Isræl effectus es mente Deum videndo, et circumcisus corde, non carne; si tamen ita agas ut dignus sis esse pars Dei, et in funiculo hæreditatis ejus metiri: alioquin exemplo tibi sint qui ad hoc vocati fuerant ut essent pars Dei, et exigentibus peccatis dispersi sunt per omnes gentes, et educti de domo servitutis jam non Ægyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Qui enim peccat, servus est peccati Joan. 5..
Exodus 29:45Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
Leviticus 26:12Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. + 26.12 Ambulabo. ISICH. Homo factus. Unde: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post hæc in terra visus est, et cum hominibus conversatus est Baruc. 3..
Deuteronomy 5:7Non habebis deos alienos in conspectu meo.
Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.
1 Kings 18:21Accedens autem Elias ad omnem populum, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.