The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 6 › Corinthios Ii 6:17

Corinthios Ii 6:17

Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore come out from among them, and be ye separate, saith the Lord, and touch not the unclean thing; and I will receive you,

In Context

16qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. + 6.16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.

18et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]

Read all of Corinthios Ii 6

Cross References

Numbers 16:26dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. + 16.26 Recedite a tabernaculis. AUG., quæst. 27. Alia littera, etc., usque ad justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui Matth. 13.. ISID. in Num., tom. 5. Per Dathan, et Abiron, et Core, etc., usque ad in æterno igne præparata ultione peribunt. Descenderuntque. AUG., quæst. 29. Alia littera, etc., usque ad tanquam carceribus inferi puniendos reservari.

Deuteronomy 14:6Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. + 14.6 Quod in duas partes. Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu justitiæ et innocentiæ sese constituit

Ezra 10:11Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.

Proverbs 9:6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] + 9.6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.

Jeremiah 51:6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. + 51.6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.

Acts 2:40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. + 2.40 Testificatus est, etc., id est testificatio et exhortatio. Salvamini. Hæc est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. A generatione. Duæ sunt generationes, una bonorum, alia malorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 6:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 6:16Corinthios Ii 6Corinthios Ii 6:18 →