The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 6 › Corinthios Ii 6:3

Corinthios Ii 6:3

Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: + 6.3 Ut non vituperetur. Quod utique fieret, si, quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Giving no offence in any thing, that the ministry be not blamed:

In Context

2Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. + 6.2 Nunc tempus. Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur.

4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, + 6.4 Sicut Dei ministros. Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro. In multa patientia, in tribulationibus. In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim sæva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11.. Et iterum: Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est Ibid., etc.

Read all of Corinthios Ii 6

Cross References

Matthew 18:6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. + 18.6 Qui autem scandalizaverit. Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Expedit. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere pœnam quam æternis servari cruciatibus. Non enim judicabit Deus bis in idipsum.

1 Corinthians 8:9Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

1 Corinthians 9:22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. + 9.22 Omnibus omnia. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.

1 Corinthians 10:32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: + 10.32 Ecclesiæ Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.

2 Corinthians 8:20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. + 8.20 Devitantes hoc. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte. Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 6:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 6:2Corinthios Ii 6Corinthios Ii 6:4 →