Corinthios Ii 6:4
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, + 6.4 Sicut Dei ministros. Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro. In multa patientia, in tribulationibus. In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim sæva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11.. Et iterum: Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est Ibid., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
Cross References
Joel 1:9Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
Luke 21:19In patientia vestra possidebitis animas vestras. + 21.19 In patientia vestra. Patientia radix et custos est omnium virtutum. In hac ergo animas, quæ corpus possident, possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patientia est aliena mala æquanimiter perpeti; contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri.
Acts 9:16Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
Acts 20:34ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
Romans 5:8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, + 5.8 Cum adhuc. Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus ejus: quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit, ne desperaremus; et quales, ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus nostræ miseriæ sanandæ convenientior. Quid enim nos tantum erigit, et a desperatione immortalitatis liberat, quam quod tanti nos fecit, ut homo pro nobis moreretur?
Romans 14:18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. + 14.18 Placet Deo, et probatus est hominibus. Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quæ pacis non discordiæ, et quæ ædificationis, ut cæteri ædificentur, vel jam ædificati conserventur invicem Judæus ad gentilem, et gentilis ad Judæum.