Corinthios Ii 6:5
in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In stripes, in imprisonments, in tumults, in labours, in watchings, in fastings;
In Context
Cross References
1 Kings 22:27et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace.
Isaiah 53:5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. + 53.5 Livore. ID. Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur.
Jeremiah 37:15Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.
Ezekiel 3:17Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Matthew 14:3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. + 14.3 Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.
Mark 13:34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, + 13.34 Et janitori, etc. HIER. Ei, scilicet, qui prædicat. Cui dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram Ezech. 3.. Vigilate ergo. Præmisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: vigilate ergo. Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his quæ viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.