Corinthios Ii 6:7
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, + 6.7 In virtute Dei. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 11:5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. + 11.5 Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.
Mark 16:20Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. + 16.20 Illi autem, etc. BEDA. Nota quod Marcus Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto, etc., usque ad quo apostoli idem Evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.
Romans 13:12Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. + 13.12 Nox præcessit. Item quare surgere debent ostenditur: quia nox infidelitatis et ignorantiæ præcessit, id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. Dies autem, id est æterna beatitudo, appropinquavit, dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. Nox vetus homo, qui in baptismo præteriit; Dies, sol justitiæ Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Opera tenebrarum. Opera mala, quæ ex tenebris ignorantiæ venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt
1 Corinthians 2:4et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
2 Corinthians 4:2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. + 4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.