The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 6 › Corinthios Ii 6:8

Corinthios Ii 6:8

per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: + 6.8 Per gloriam et ignobilitatem. Exhibeamus nos ut ministri Dei. Per gloriam. Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti ut seductores apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, habiti seductores, sed addit: ut, et inde est infamia. Et apud alios habiti ut veraces. Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona æstimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, ut castigati, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By honour and dishonour, by evil report and good report: as deceivers, and yet true;

In Context

7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, + 6.7 In virtute Dei. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium.

9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:

Read all of Corinthios Ii 6

Cross References

Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.

Matthew 27:63dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. + 27.63 Post tres. A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum.

John 7:12Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.

Acts 4:21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. + 4.21 Clarificabant. In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth. 5..

Acts 5:40Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. + 5.40 Cæsis, etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi.

Acts 10:22Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. + 10.22 Responsum accepit. Eleemosynis et orationibus ejus per angelum respondit Dominus. In domum. Per hoc suadent quia angelus jussit introire in domum ejus, quamvis gentilis esset.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 6:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 6:7Corinthios Ii 6Corinthios Ii 6:9 →