The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 6 › Corinthios Ii 6:9

Corinthios Ii 6:9

quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As unknown, and yet well known; as dying, and, behold, we live; as chastened, and not killed;

In Context

8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: + 6.8 Per gloriam et ignobilitatem. Exhibeamus nos ut ministri Dei. Per gloriam. Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti ut seductores apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, habiti seductores, sed addit: ut, et inde est infamia. Et apud alios habiti ut veraces. Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona æstimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, ut castigati, etc.

10quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. + 6.10 Quasi tristes. Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte præsenti et futura. Omnia possidentes. Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, cœlestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiæ retentis, cœlestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.

Read all of Corinthios Ii 6

Cross References

Psalms 118:17Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 1

Acts 19:26et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.

Acts 25:14Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,

Acts 25:26De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.

Romans 15:19in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.

1 Corinthians 11:32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. + 11.32 Dum judicamur, etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 6:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 6:8Corinthios Ii 6Corinthios Ii 6:10 →