Corinthios Ii 7:10
Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur. + 7.10 Pœnitentiam in salutem. Satisfactio pœnitentiæ est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere. Sæculi autem, etc. Dum dolet peccator se detectum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 30:1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
2 Samuel 12:13Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. + 12.13 Dixitque Nathan ad David, etc. RAB. ex Euch. Omnia tamen, quæ pro peccato prædicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se pœnitens punit, aut Deus hæc cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpæ quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre.
2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
1 Kings 21:4Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
Proverbs 15:13[Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus.
Proverbs 17:22Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.