Corinthios Ii 7:11
Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. + 7.11 Ecce enim. Tristitia secundum Deum facit pœnitere in salutem: quia quæ ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur. Quantam in vobis. Qui pœnitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit. Exhibuistis, etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos, a negotio, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 44:6Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
Nehemiah 5:6Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc:
Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]
Psalms 35:13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.]
Psalms 42:1Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. + 42.1 In finem psalmus David. AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me, etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. 1