The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 7 › Corinthios Ii 7:14

Corinthios Ii 7:14

et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, + 7.14 Sed sicut, etc. In corrigendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur, testimonium perhibent arguenti. Verum ergo ostendens Apostolus prædicationem suam, per efficaciam illorum ait: Sed sicut omnia in veritate, etc. Et viscera ejus, etc. Sancti affectus in omni bono est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if I have boasted any thing to him of you, I am not ashamed; but as we spake all things to you in truth, even so our boasting, which I made before Titus, is found a truth.

In Context

13coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: + 7.13 Abundantius magis. Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.

15et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.

Read all of Corinthios Ii 7

Cross References

2 Corinthians 7:4Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. + 7.4 Repletus sum consolatione. Per jam correctos, invitat alios ad correctionem. Superabundo, etc. Hoc contingit Apostolo dum videt eos proficere pro quibus patitur.

2 Corinthians 8:24Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. + 8.24 Ostensionem. Id est charitatem vestram quam ostendistis aliis et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite, bene istos recipiendo, et hoc in faciem Ecclesiarum, ut alii a vobis accipiant exemplum.

2 Corinthians 10:8Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. + 10.8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios Ii 7:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios Ii 7:13Corinthios Ii 7Corinthios Ii 7:15 →