Corinthios Ii 7:15
et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
Cross References
Genesis 43:30Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ: et introiens cubiculum flevit.
Ezra 9:4Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: + 9.4 Convenerunt. Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. Convenerunt. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe mœrente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. Scisso pallio. BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.
Job 21:6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. + 21.6 Et ego quando recordatus fuero. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:
Isaiah 66:2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? + 66.2 Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.
Acts 16:29Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: + 16.29 Procidit, etc. RAB. Propter potentiam et scientiam: potentia, quia terræmotu ostia sunt aperta: scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere: ideo præ omnibus Paulo et Silæ procidit ad pedes.